

Liber Secundus Samuelis*
Caput 13: Versus 15
Et exosam eam habuit,etc. Et nos admissum facinus odio habeamus, magis quam ante perpetrationem dilexeramus, et ob hoc citius consequemur veniam, si tamen in alio vitio denuo non offendamus sicut Amnon: qui quia post incestum ebrietatem non vitavit, ob hoc mortem non evasit.